1 Samuel 28

. RAB. in lib. Reg., tom. 2. Samuel superius mortuus legitur: sed causa resurrectionis ejus repetitur, ad damnationem Saulis, qui relicto Deo, contra legem, pythonem consulebat. . RAB. Sicut Hebraei tradunt, jejunando et orando a Deo petebatur oraculum: et Deus illis per somnia revelabat futura, quod Saul fecisse non legitur. ID. In Hebr. id est doctrinam, neque per ephod, scilicet quod sacerdos gerebat in pectore, in quo scriptum erat: doctrina et veritas. . Magi utuntur sanguine humano, et contactu mortuorum in maleficiis et divinationibus arioli solis verbis, id est incantationibus divinant. Pythius dicitur Apollo harum artium cultor, a quo Pythonissae, id est divini: hos Saul quasi zelo legis delevit, quia, ut aiunt, a daemonibus coacti David regem esse futurum praeconabantur. . AUG., epist. ad Simplicianum, tom. 2. Quaeris utrum potuerit malignus spiritus excitare animam justi, etc., usque ad ut ad parem conditionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit et mori potuerit, jam mortuus mortem vivo praenuntiavit. . .
Copyright information for VulgGlossa